- CANDIDATI
- I.CANDIDATIGraecis λευχείμονες, dignitas Palatina aeque ac militaris fuit, instituta a Gordiano Seniore. Hic enim selectos e Scholarium classe quosdam, ex iis, quos staturae proceritas ac forma commendaret, in peculiarem Scholam seu cohortem coniecit, eosque Candidatos vocavit, quod fortassis candidi quidpiam in vestibus vel armaturis deferrent. Fasti Graeci. Γορδιανὸς Α῎υγουςος ἐποιησεν ἀριθμὸν τῶ λεγομένων Κανδιδάτων, ἰπάρας αὐτοὺς κατ᾿ ἐπιλογην` ὠς τελείους καὶ εὐςθενεῖς καὶ μεγάλης ὄντας ςθέας, ἀπὸ τȏυ τἀγματος τῶ λεγομένων χολαείων, καλέσας τὴν χολην` τȏυ αὐτοῦ ἀριθμοῦ, εἰς τὸ ἴδιον επώνυμον Σενιόρων. οὗτοί εἰσεν οἱ τῆς ἕκτης χολῆς, ubi de cognomine Gordiani Scholarium Seniorum, nomen ab eo inditum illis fuisse, docent, Quemadmodum apud Cedrenum eadem fere de Iuniorum Schola, a Gordiano Iuniore institutâ leguntur: utrique Historiae fidem derogante Salmasiô, ad Capitolin. in Gordianis, c. 1. et 2. Certe Candidatorum nomen, aut cohortem scholamque a Gordiano primum institutam non fuisse, hinc patet, quod longe ante in Palatio Candidatos militâsse, et Vegetio Candidatos simplares et duplares recenseri constat. Candenti lineo sub chlamyde indutos fuisse, refert Hieronymus, ubi de Nepotiano: Sic Ausonius,----- ----- ----- Cum iam succinctus amictuPer Ligurum populos solitô succinctior ires,Atque inter niveas alte veherêre cohortes, etc.Militabant illi in ipso Palatio, atque adeo ad Imperatoris Custodiam adhibiti, perinde ac Scholares, e quorum classe erant, et quidem sextam obtinuisse scholam, vidimus supra ex Fastis laudatis: Meminitque Candidatorum Iuliani ac Valentis non semel, tamquam asseclarum ac custodum, Ammianus, l. 25. et 31. Corippus, de Laudibus Iustini,Ornata est Augusta domus, iussuque regentisAcciti Proceres omnes, Scholaque Palati est,Iussa suis adstare locis: iamque ordine certôTurba Decanorum, Cursorum in Rebus agentum,Cumque Palatinis stans Candida turba Tribunis,Et Protectorum numerus mandante Magistrô, etc.In hanc vero cohortem, utpote summae ac praecipuae in Palatio dignitatis, nulli admissi sunt, nisi qui genere, opidus et animô coeteris praecellerent. Hinc passim legimus, in ea militâsse viros primarios, Iustinianum Iustini Imperatoris nepotem, apud Victorem Tunnensem, in Chron. Vitulinum, hominem dignitate et opibus illustrem, apud Nicephorum Constantinopol. in Brev. alios. Et refert Leo Ostiensis, Arduinum nobilem Mediolanensem, aurô oblatô non modicô, a Docaeano Italiae Praefecto. Candidati honore donatum et quibusdam Apuliae oppidis praefectum fuisse. Ex eadem classe delectos copiarum et exercituum Duces, docent Synaxaria ad 31. Iulii in Vita S. Eudocimi, ut et Legatos ad Principes, Ammian. l. 15. Auctor Passionis S. Caloceri Mart. num. 11. Guilielmus Biblioth. in Hadriano II. alii. Sed et omnes in universum milites Romani Canditatorum nomine nonnumquam veniunt, quod in proelium ituri, aut pugnaturi, album paludamentum aut purpureum inducere solerent, quod testatur Val. Max. l. 1. c. 6. ex. 11. ubi de Crasso. Vide Car. du Fresne Glossar.II.CANDIDATIdicti olim, qui Magistratum petebant; a toga candida, quâ sumptâ nundinis in Comitium venientes in colle considebant, unde coram possent ab universis videri, Macrob. Saturnal. l. 1. c. 16. Hi ut scopô potirentur, necessaria quaedam erant requisita; quorum 1. Nomenclatio fuit: Amicorum enim et populi voluntas quoniam concilianda erat, elaborandum Candidato erat, ut singulos cives nôsset eorumque nomina teneret: quod cum in tanto populo esset difficile, ministrô opus erat, qui Petitori nomina omnium civium, ut quisque occurrebat, suggereret; Hunc Nomenclatorem dixêre vulgo, Montorem Cicero: Fartorem Festus, quod clam velut infarciret in aures Candidati nomina salutandorum civium. 2. Blanditia: est autem blande appellate, non propriô nomine, sed honestiore, ut patrem, aut fratrem, aut patronum, salutare. 3. Assiduitas, ad quam pertinebat ambire, prensare ac rogare, seu supplicare: in quo postremo munere aut ipsi versabantur, aut alios claros viros adhibebant, Suffragatores dictos, qui vices suas sustinerent. Quo faciebat etiam; ut, cum in campum descenderent, tunicam deponerent, sive ne in sinu pecuniam gestare possent, sive ut cicatrices adversô pectore pro Patria acceptas, commodius omnibus occurrentibus possent ostendere; sive etiam, ut, quemadmodum prensationibus et supplicationibus, sic etiam habitu se deprimerent. 4. Benignitas, quae posita fuit in conciliando populo, congiariis dandis, prandiis praebendis, gladiatoribus exhibendis, locis parandis et pecuniis dividendis, in quae munera multos patrimonia satis ampla consumpsisse legimus. Haec tandem in largitionem degeneravit, a qua prius differebat: Benignitas enim liberalitatem magis, quam largitionem significavit, teste Cicerone Orat. in Muraen. Consuetudoque invaluit,ut praesenti pecuniâ populi suffragia emerentur, ad eamque rem adhiberentur Interpretes, per quos pactio inducebatur; Sequestres, apud quos pecunia deponebatur: ac Divisores, qui singulis pecunias distribuebant. Vide Cicer. de petit. Consul. et alibi, Asconium, Plut. Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 7. c. 8. etc. Latius postmodum Candidatorum vox accipi coepit, vide supra in voce Candida toga ut et hîc infra.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.